eos . Et propheta Jeremias dicit:  Ecce dies veniunt,  
dicit Dominus, et consummabo super domum Israel,  
et super domum Juda novum testamentum . Joel quoque:  
 Exsultate, filiae Sion, et laetamini in Domino  
Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae.  
4.  Praedestinatus . Caeteri homines praedestinati  
sunt ut filii Dei essent per gratiam. Hic autem Christus  
ut Filius Dei esset, in virtute divinitatis Dei qua  
assumptus est: quae virtus Filius Dei est, id est  
Verbum Patris. 
5. AUGUSTINUS ( De praed. sanctorum , c. 15, t.  
VII).  Qui praedestinatus est . Praedestinatus est Christus, 
ut qui futurus erat secundum carnem Filius  
David, esset tunc ( al. , tamen.) Filius Dei in virtute,  
secundum Spiritum sanctificationis, quia natus est  
de Spiritu sancto et virgine Maria. 
6. LANFRANCUS.  Secundum spiritum sanctificationis , 
secundum quod placuit Spiritui omnia  
sanctificanti. 
7.  Ex resurrectione . Per hoc evidentissime probatum 
est, Christum Jesum verum Deum, et vere  
Dei Filium esse, quia multa corpora surrexerunt in  
ejus resurrectione. Nisi enim verus Deus esset, tam  
magnum et inauditum miraculum facere non posset. 
8.  Vocatis . Id est, ad hoc vocati, ut sitis sancti.  
Et sic in caeteris hujusmodi accipiendum est. 
9.  Gratia , remissio peccatorum. 
10.  Et pax , qua reconciliamur Creatori, vel  
observantia bonorum operum, per quam pax est  
inter Deum et hominem. 
11. AUGUSTINUS ( lib.  I  Retract. , c. 24).  Gratia  
vobis et pax . Gratia Dei est, qua nobis donantur  
peccata, ut reconciliemur Deo; pax autem Dei est,  
qua reconciliamur Deo. Tamen sciamus utramque  
ad generalem Dei gratiam pertinere.
  |  
  |