Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 167


Sed quia prima coniunctio est potior quam secunda, sicut principium
est potius principiato, ideo simpliciter dicendum est quod totum simpliciter
est magis coniunctum parti quam pars sibi ipsi, licet e converso sit
verum secundum quid.
21. Argumenta contra rationes inductas quantum ad causas, et eorum
solutiones

Quantum vero ad causas obicitur sic.
1. Magis cognoscimus proximum quam Deum, et prius cognoscimus
creaturam quam creatorem; et tamen secundum ordinem caritatis Deum
debemus diligere super omnia.
Et dicendum quod sola precognitio vel maior cognitio non sufficit
ad hoc quod aliquid magis diligatur naturaliter ab aliquo, licet sit via ad hoc,
sed oportet quod simul cum priori vel maiori cognitione sit etiam magis
bonum in se et magis etiam coniunctum amanti. Que quidem duo inveniuntur
in toto respectu totius, sicut patet ex dictis.
2. Secundo sic. Amor quo aliquis amat aliquid propter bonum proprium
est amor concupiscentie. Sed amor amicitie est potior quam amor
concupiscentie. Si igitur pars ex illa ratione diligit totum magis quam se
quia est magis bonum ei quam ipsa sit sibi, cum se diligat amore amicitie
quo scilicet aliquis vult bonum rei amate, sequitur quod amor quo naturaliter
diligit se est potior eo amore quo naturaliter diligit totum.
Et dicendum quod pars naturaliter diligit totum amore amicitie. Sed
quia in bono rei naturaliter amate includitur etiam bonum rei naturaliter
ipsam amantis, inde est quod pars etiam dicitur amare totum propter
bonum proprium; non quod ordinet bonum totius ad bonum proprium
sed potius e converso ordinat bonum proprium ad bonum totius.
3. Tertio sic. Maior est similitudo quam habemus ad proximum, cum
quo convenimus in specie, quam illa quam habemus ad Deum, cum quo
convenimus in sola entitate cum Deus sit extra omne genus. Sed ex
caritate tenemur magis diligere Deum quam proximum. Ergo maior similitudo
partis ad totum quam ad se ipsam non est sufficiens causa quod
pars preamet naturaliter totum sibi.
Et dicendum quod similitudo quam habemus ad Deum non est per
alicuius comparticipationem nec etiam entis in comuni, sed est per imitationem,
scilicet sicut opus assimilatur artifici; et ideo potior est quam illa
quam habemus ad proximum, que est per alicuius comparticipationem,
sicut casua potior est effectu. Ex hoc enim quod participamus a Deo id
quod ab ipso etiam proximus habet, similes proximo efficimur; et ideo
ratione similitudinis debemus magis Deum quam proximum diligere.

Torna all'inizio