ex parte perspiciantur, nec ullam ex his nocuitatem  
sustinebimus; licet videantur multi actus nostri  
a multis ignorari. 
26. AUGUST. (lib. II  De serm. Dom. in monte ,  
cap. 18).  Quorumdam hominum , manifesta ea dicit,  
de quibus clarum est quo animo fiant; haec praecedunt  
ad judicium, id est, quia si fuerit ista subsecutum,  
judicium non est temerarium. Subsequuntur  
autem illa quae occulta sunt, quae nec ipsa latebunt  
tempore suo. Sic et de bonis factis intelligendum est,  
nam ita subjungit:  Similiter et bona facta manifesta  
 sunt; et quaecunque aliter se habent, abscondi non  
 possunt . De manifestis ergo judicemus. De occultis  
vero, judicium Deo relinquamus, quia et ipsa abscondi  
non possunt, sive bona, sive mala, cum tempus  
advenerit quo manifestentur. 
27. LANFR.  Quorumdam hominum . Causam supponit 
cur manus nemini cito sunt imponendae. Judicium 
autem vocat concilium, synodum, seu aliquem  
locum, in quo fit discussio personarum:  Quorumdam ,  
inquit,  hominum   peccata   ita   manifesta   sunt  ut  
eorum fama vel notitia prius perveniat ad judicium,  
quam ipsi infames qui veniant ad ordinandum.  
Quosdam autem peccata sua ad judicium subsequuntur;  
quia tunc primum manifestantur cum ordinandi  
discutiuntur. 
28.  Aliter se habent . De quibus peccatis hic intelligendum 
est, non enim omnia in ipsa discussione  
panduntur, plurima namque aliquando latent. 
CAP. VI.—1. LANFR.  Ne nomen Domini , etc.  
Blasphemaretur nomen Dei, et doctrina, si propter  
quod humiliari deberent, superbirent, et dominos  
contemnerent. 
2.  Quia fratres sunt . Per hoc videbantur pares  
esse servi et domini, quia Christiani utrique, ac  
per hoc servi contemnebant dominos.
  |  
  |