IN nomine Dei eterni. Otto superno intuitu imperator augustus. 
Adelberge abbatisse cunctisque monache, sanctimonialibusque feminis 
commorantibus de Apinianici, ubi vos habitatis [.....] ut non 
vivatis regulariter, et contretis ei ipsum monasterium Sancte Marie 
de Apinianici, ita ut nulla ordinacione ibi facere audeat, aut possit. 
Antecessores nostros imperatores, et reges, et nos fecimus, et hoc 
confirmavimus in iam dicto Sancti Vincencii cenobio ipsum monasterium 
Sancte Marie de Apinianici, ut eis secundum Dei timorem, 
ac precepta regule ordinent, atque disponant abbatissas predicti 
monasterii absque ullius contradiccione. unde mandamus vobis 
precipiendo, ut nullatenus contretis ei ipsum monasterium, sed 
secundum priscam consuetudinem lassate eundem abbatem ordinare 
eundem locum, ut et vos ibi Deo servire possitis, et precepta 
regule observare, etiam dictus abbas, quando ibi venerit, aut mandaverit, 
abeat summo honore. sciatis enim quod, si aliter feceritis 
contra imperiales nostros preceptum [.....], nullo contradicentes, 
sed [.....] inviolabiliter observetur. Advocatores autem 
abbates de predicto venerabili cenobio quales voluerit, tales agendi
  |  
  |