Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 88


involuntarium causet; non autem excusat inquantum culpa est, quia sic rationem
voluntarii retinet: et ideo ignorantia universalis excusat peccatum sequens
non ex toto, sed a tanto. Similiter etiam ignorantia vincibilis, sit sive secundum
se vincibilis, sive secundum causam suam, dum tamen rei illicitae operam non
dederit quando ignorantiam incurrit: si enim operam rei licitae dedisset moderate,
ignorantia sequens culpam non haberet: et ita potest sequens peccatum ex
toto excusare, ut patet in his qui exercitio spiritualium operationum in amentiam
vertuntur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ignorans dicitur gravissime peccare, non
propter quantitatem peccati, sed propter periculum: quia dum morbum non
cognoscit, medicinam non quaerit. Vel dicendum, quod Ambrosius
loquitur de gravitate peccati quod est ignorantia ipsa beneficiorum
Dei, quod est gravissimum inter species ingratitudinis, cum scilicet homo beneficium
non recognoscit.
Ad secundum dicendum, quod ebrius homicida duobus peccatis peccat, scilicet
ebrietate, et homicidio: propter quod dicitur, duplices mulctationes mereri.
Nihil tamen prohibet quin quantitas sequentis peccati per ignorantiam ex praecedenti
consequentem minuatur. Unde in processu argumenti est figura dictionis,
quia mutatur discretum in continuum.
Ad tertium dicendum, quod ignorantia omnis quae est peccatum, est in intellectu
sicut in subiecto, et in voluntate sicut in causa, ut supra dictum est; unde
secundum hoc quod est in intellectu, prout scilicet privat directam scientiam in
actu, minuit quantitatem sequentis peccati, nec ex eo habet quod peccatum sit;
sed prout est in voluntate, sicut in causa, habet quod peccatum sit: et sic non
habet quod excuset, sed quod ad peccatum addat: et potest esse quandoque
quod plus ponderat ipsum peccatum ignorantiae quam illud quod per ignorantiam
de sequenti peccato minuitur.
Ad quartum dicendum, quod ignorantia quae consequitur omne peccatum, non
est causa peccati, ut dictum est, et ideo non excusat nec diminuit peccatum.
Ad quintum dicendum, quod ignorantia et infirmitas habent quod excusent peccatum
vel in toto vel in parte, ex hoc quod causant involuntarium; malitia vero
et concupiscentia magis voluntarium augent, et ideo non excusant, sed aggravant
peccatum; et hoc dico si concupiscentia sumatur pro actu voluntatis: si
vero sumatur pro passione concupiscibilis trahente voluntatem quodammodo
renitentem, sic concupiscentia excusat: quia quanto aliquis maiori tentationi
succumbit, minus peccat; sed hoc ad infirmitatem reducitur.

Torna all'inizio