Solutio
Respondeo dicendum, quod in rebus omnibus duplex perfectio invenitur; una
qua in se subsistit; alia qua ad res alias ordinatur; et utraque perfectio in rebus
materialibus terminata et finita est; quia et formam unam determinatam habet,
per quam in una tantum specie est; et etiam per determinatam virtutem ad res
quasdam sibi proportionatas inclinationem habet et ordinem, sicut grave ad
centrum. Ex utraque autem parte res immateriales infinitatem habent quodammodo,
quia sunt quodammodo omnia, sive inquantum essentia rei immaterialis
est exemplar et similitudo omnium, sicut in Deo accidit, sive quia habet similitudinem
omnium vel actu vel potentia, sicut accidit in Angelis et animabus; et
ex hac parte accidit eis cognitio. Similiter etiam ad omnes res inclinationem et
ordinem habent, ex qua parte accidit eis voluntas, secundum quam omnia placent
vel displicent vel actu vel potentia. Et secundum quod aliquam immaterialitatem
participant, secundum hoc cognitionis et voluntatis participativa sunt.
Unde et animalia cognoscunt, inquantum species sensibilium immaterialiter in
organis sensuum recipiuntur, et secundum intentiones spiritualiter ex rebus perceptas
per appetitum sensibilem ad diversa inclinantur.
Patet ergo quod cognitio pertinet ad perfectionem cognoscentis, qua in seipso
perfectum est: voluntas autem pertinet ad perfectionem rei secundum ordinem
ad alias res; et ideo obiectum cognoscitivae virtutis est verum, quod est in
anima, ut dicit Philosophus, 6 Metaph.: obiectum autem appetitivae
bonum, quod est in rebus, ut dicitur ibidem.
Potest ergo comparari potentia cognoscitiva ad appetitivam tripliciter. Primo
secundum ordinem; et sic cognitiva potentia naturaliter prior est, quia prius est
perfectio rei in seipsa quam secundum ordinem ad aliam. Secundo quantum ad
capacitatem; et secundum hoc sunt aequales: quia sicut cognoscitiva est
respectu omnium, ita et appetitiva; unde etiam mutuo se includunt, quia intellectus
voluntatem cognoscit, et voluntas ea quae ad intellectum pertinent, appetit
et amat. Tertio possunt comparari secundum eminentiam vel dignitatem; et
sic se habent ut excedentia et excessa: quia si consideretur intellectus et voluntas,
et quae ad ipsa pertinent, ut quaedam proprietates et accidentia eius in quo
sunt, sic intellectus est praestantior, et quae ad ipsum pertinent. Si autem considerentur
ut potentiae, idest secundum ordinem ad actus et obiecta; sic voluntas,
et quae ad ipsam pertinent, excedit.
Si autem quaeratur quid horum simpliciter dignius sit, dicendum quod res
quaedam sunt anima superiores, et quaedam inferiores; unde cum per voluntatem
et amorem homo in ipsas res volitas et amatas quodammodo trahatur, per
cognitionem autem e converso res cognitae in cognoscente efficiantur per suas
similitudines; respectu earum rerum quae sunt supra animam, nobilior et altior
est amor quam cognitio; illarum vero quae sunt infra animam, cognitio est
potior; unde etiam malarum rerum quarum est malus amor, est bona cognitio.
|
|