Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 19


quantislibet se periculis obiecturus. Nec quid sibi, quid adverse
parti virium esset attendebat, par an impar hostes adoriretur parum
sollicitus. Mox ubi comperit eos qui erant Buterie ab incepto
nolle desistere, sed acrius urgere propositum, comitem
Ebrardum ad eos legatum mittit ut sciscitetur ab eis quo consilio,
qua mente castellum suum occupaverint; quid se deinceps acturos
existiment. At illi non aliter id se dicturos respondent, quam si
comes eis iureiurando se obliget, ut quicquid ei dixerint, ipse
regi seriatim exponat. Prestito deinde quod petierant a comite
sacramento, dicunt se contra regem nichil agere aut egisse, sed
eo duci consilio ut Maionis admirati et Hugonis archiepiscopi
proditionem detegant, impediantque propositum quos adversus
regem certissime noverant conspirasse, ipsumque Maionem ad
regnum totis viribus anelare. Ultro se Panormum ad regios
pedes venturos, si de proditoribus supplicium sumptum audierint.
Cum igitur hec omnia comes Ebrardus, ut erat incorrupte vir
fidei, non tam efficaciter quam audacter ad regis pertulisset notitiam,
rex primum novitate rei attonitus mirari cepit; dehinc inhumanum
ratus ut crederet eum sibi mortem moliri quem tanta
sublimaverat dignitate, quicquid ei comes dixerat retulit admirato,
subiungens numquam se de illo tale quippiam crediturum. Admiratus
exinde comitem Ebrardum suspectum habens, atrox in
eum odium exercebat, sed id prudenti dissimulabat consilio donec
ultioni tempus congruum inveniret. Interim comes Gaufridus
Buteriam transfugit, per aliquot castella sua militum relicto presidio.
Tunc vero Panormi tumultus ingens exoritur, ubique civitatis
timor et indignatio, tota plebs adversus Maionem fremit ac
murmurat; comitem Symonem iniuste captum omnes unanimi
de voto deposcunt. Admiratus autem, videns murmur invalescere,
nec iam facile posse compesci, nisi plebis satisfiat desiderio, persuadet
regi ut comes Symon extrahatur de carcere. Quo ad
iussionem regis educto, ita subito status civitatis immutatus est,
ut cum eo pax et tranquillitas urbi reddita videretur. Rex itaque,

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio