Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 225

Tomus I


ampullas et minarum grandines spargebant.
Sed considerare debebas quod neque leporinam
imitamur naturam, quod pertimescamus
verborum tuorum minas, frondibus arborum
leviores. Neque meticulosarum ranarum mores
persequimur, quae quovis sono pusillo territae
fugiunt, se in securas suorum stagnorum
latebras recipientes. Scito enim et non nisi
experimento cognoscere poteris, si nostros pedes
convertimus in fugam, et si latebrosa receptacula
repetemus. Hac autem occasionis
strage terra madescet, hac vero sanguinis effusione
mare tingetur. Nam ipsius procella liquida
tincta liquoris cruore perempta, corpora
ad peregrina littora transportabit: tunc scies
in quo Arragones offendentur, cum sine strage
utriusque partis bella non poterint procedere.
Sed speramus in Domino, in quo totum
nostrum cogitatum, et anchoram nostrae spei
jactabimus, quod sic manus nostras docebit ad
praelium, et digitos nostros fortificabit ad
bellum, quod ingemiscet et dolebit Gallica
natio, de bellico exterminio entis suae tristis
erit provincia, et sic Rachel lugebit de interfectione
filiorum suorum, dum non videbit
eos sua sublata venerari. Insons Appulus et
Calaber ingemiscent, et Latinus et Graecus in
organum miserae lamentationis prorumpent.
Tunc dicetur a singulis: Beatae sunt steriles,
quae non conceperunt, et beatae sunt mammae
quae nullum filium lactaverunt. Inflatus etiam
tenor epistolae tuae proefatae, ostendit Regis
Manfredi, quondam soceri nostri, nobilem potentiam
in acie conclusam: ac Regis Conradini,

Torna all'inizio