illo una meque latitantem segregatis ad partem,
de tuis rebus, auide ut credis percuntatus
sum, inquiens: age frater calami partes, quas
uenerandus dominus meus, audi, tam lepide
repromittit. Qui post tue nedum michi sed toti
orbi gratissimam sospitatem persone, unum
triste et amarissimum nimium proh dolor effudit
uenenum; mortem scilicet, heu dolens, heu
lacrimans refero, preclarissimi et memorabilis
domini, Iacobi de Carraria; crudelibus eum
quidem usquequaque et deplorandis perpetuo
fatis absumptum; ex quo in baratrum amaritudinis
et doloris mersum, te nuntius ipse tristi
facie depromebat. Hey michi; iterum et iterum
hey michi. Modo ingruunt amarissima duo:
meditatio meroris domini mei, quod me omni
leticia spoliat, tristitiaque circumdat; reliquum
quod clarissimum et scientie amantissimum
uirum extinctum, si non pari, tamen diffuso,
dolore commemoro. Tu autem inter tot turbines
seuientium procellarum, potuisti dictationis
eloquium parate pariter et eleganter euomere ?
|
|