Dignum nempe est et saluberrimum, ut sapientia 
et religio, que in vestro sanctissimo pectore lucet, fratrum 
necessitati subveniat et utilitati provideat. 
Fraternitatem vestram 
Christus incolumem servet. 
Valete! 
Vestre quidem pietatis 
benignitas, ex quo tempore 
nostre persone noticiam habere 
dignata est, nos in omnibus 
nullo modo iuvare dubitavit, 
et quod nostre voluntatis 
desiderium fuit, vestre 
pietatis clementia fraterno affectu 
ad finem perducere libenter 
studuit. 
Explicit. 
F 
De singulis igitur modis, fili dulcissime, epistolarum 
breviter pertractatis, ad quarum similitudinem plures 
poterit componere cor docibile, nunc de modis diversarum 
positionum et orationum pauca subnectere studeamus et quandam 
viam incipientibus et quasi ianuam aperire 
introeuntibus. 
Positionum modi sunt diversi; sunt numero septem. 
Nam alius fit per similitudinem, alius per comparationem, 
alius per conditionem, alius per absolutionem, alius per 
coniunctionem, alius per repetitionem, alius per conversionem.
  |  
  |