Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 496


repressor esse; debet non perfidus esse, sed predecessorum
suorum equioris semite gubernator, et ordinator
singulorum in eo, quem meruerunt, statu et servator legis et
fidei, et quod in bene faciendo nitatur, et quod fortis existat;
fortitudo tamen eius duplex est: una est ut sit fortis animi, qui
nulla occasione terreatur, alia est fortitudo corporis; que due
si fuerint in rege, rex erit eximio complemento completus; et si
forte, deficiente corporis fortitudine, alia supererit, sufficiet.
Et dixit: rex qui suo se sensu gubernat non est laudibus extollendus,
et rex qui alii quam suo vicedomino secretum exponit,
est debilis rationis. Et dixit Alexandro: Si bonus esse gubernator
volueris, ab infligendis penis boni assecurentur, et quod
vindicentur de malefactis quique confidant. Et dixit: divicias
pete non transitorias et incommutabilem vitam, et regnum
quod non auferetur et durabilitatem perpetuam. Sis pius, non
tamen ea pietate que convertatur in damnum, imo penam merentibus
inferre non differas, et ad roborandam legem labora,
quia in ea timor domini consistit. Cum videris inimici posse obtinere
vindictam, non differas, eo quod variantur mundi condiciones
et status. Et dixit: non odias veritati herentem nec contra
fautorem fidei litiges; et fidem statue inicium regni tui, quia qui
contrariatur fidei tuus et regni tui inimicus existit; et per predecessores
tuos melius est quod emenderis, quam per te subsequentes
emendentur. Et dixit: bonos honora; ex hoc enim populi
obtinebis amorem; non festines sequi mundum quia modicum
perseverabis in eo. Et qui suos [animos] huic mundo stabiliunt,
illos admiror, cum illum perpetuari ignorent. Honora

Torna all'inizio