Massę Bucciniani districtum et placitum cum omnibus suis pertinentiis 
vel adiacentiis, ex largitate beati Petri principis apostolorum et sanctę apostolicę 
Sedis, cuius ius esse dinoscitur, nostraque apostolica auctoritate concedimus 
atque confirmamus perpetualiter mansurum. scilicet ut monachi 
prędicti venerabilis cęnobii omni in tempore pro nobis delectent ad Deum 
fundere preces, et gloriosissima virgo Maria, cui famulari videntur, dum eos 
conspexerit nostro iuvamine quietos, suis sedulis pręcibus apud Deum filiumque 
suum sua miseratione nos commendare studeat. si quis autem, 
quod non credimus,  temerarius extiterit et contra hoc nostrum apostolicum 
privilegium venire aut in quoquam dirumpere presumpserit et sicuti superius a 
nobis statutum est ita permanere non dimiserit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate 
Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque nostra 
qui eius fungimur vicariatione anathematis vinculo innodatum esse et a regno 
Dei alienum. insuper et compositurum se sciat auri optimi libras centum, 
medietatem in sacrosancti Lateranensis palatio et medietatem in suprascripto 
monasterio. scriptum per manus Petri scriniarii notarii atque regionarii sanctę 
Romanę Ecclesię, in mense augusti, indictione .XII. bene valete. Datum 
.XV. kalendas augusti per manum Domini gratia Bosonis episcopi et bibliothecarii 
sanctę apostolicę Sedis, anno Deo propitio pontificatus domni Benedicti 
summi pontificis et universalis papę VIII in sacratissima sede beati 
Petri apostoli .III., imperante domno Heinrico a Deo cononato magno 
et pacifico imperatore, anno eius primo, [in mense et indictione suprascripta 
.XII.]. 
Incipit privilegium domni Benedicti papę. 
Benedictus episcopus servus servorum Dei. dilecto in Christo filio 
Hugoni religioso presbitero et monacho atque spirituali abbati venerabilis monasterii 
Sanctę Dei genitricis semperque virginis Marię dominę nostrę, siti 
a latere montis qui nuncupatur Acutianus super fluvium qui dicitur Pharpha, 
tuisque successoribus abbatibus vestreque alme congregationi perenniter 
in perpetuum. quotiens illa a nobis tribui sperantur quę rationi incunctanter 
conveniunt, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum 
impertire suffragium. atque ideo quia petistis a nobis, quatinus pro 
omnipotentis Dei amore mercedeque animę nostrę concederemus et confirmaremus 
tibi tuisque successoribus in perpetuum, idest monasterium unum 
quod est in honore sancti Christi martyris levitę Laurentii [quod] situm [est] 
in [loco qui vocatur] Macri, comitatu Campanino, cum casis, hortis, vineis, 
terris, campis, pratis, pascuis et silvis, sicuti infra inferius fines continere videntur,
  |  
  |