Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 645


gnari, spiritali vero eruditione ignari, vindicare desudant, olitanam patrum tradicionem desidiosa
ignavia pretereunt et vera mendatiis obumbrare inhiant. In eodem quippe magno Niceno concilio
decennovenali cyclo patrum confirmato sententia, ita inter cetera ibidem fertur promulgatum: quod
non amplius quam usque ad vicesimam primam lunae diem huius sacre festivitatis solemnia dilatentur.
Quam Paschae rationem et Antiocenum demum venerandum corroborans concilium, inter
reliqua ita inibi in primo scilicet capitulo constat exaratum: Omnes, qui ausi fuerint dissolvere
definitionem sancti et magni Niceni concilii, congregatum sub presentia piissimi et venerantissimi
principis Constantini, de salutifera sancti Pasche sollemnitate, excommunicandi et ab ecclesia
esse abiciendi censemus; et si tamen contentiosus adversus ea, quae bene sunt statuta, perstiterint,
atrocioribus fore summissuros interdictionibus censuerunt. Nam et beatissimus Dyonisius in ea,
quam de ratione Pasche promit, epistola
ita ait: A duodecimo Kalendarum Aprilium die cunctorum
orientalium sententias, aequinoctii cursus vernalis consequatur, decreverunt, maximae Egiptiorum
peritiam, qui huius calculationis gnari doctique sunt, inquirenda specialiter adnotatur; in quo
etiam, si luna quarta decima [sabbato contingat, sequenti die dominico luna quinta decima] celebrandum
Pascha, sancta sinodus Nicena sine ambiguitate firmavit. Adtendite, dilectissimi nobis,
et illud, quod beatus Proterius, Alexandrinae aecclesiae presul, predecessori nostro, beatissimo Leoni
papae, ob piae memoriae Marciani principis iussum direxit. Post plurima enim ita ait: Olim
quippe
Dominus per Moysen significans dicit: ‘Mensis iste vobis initium mensium, primus erit in mensibus
anni; et facies Pasca domino Deo tuo quarta decima die mensis primi’. Et post pauca subiunxit
dicens: Si quando in die dominico quarta decima luna reperta, in sequenti septimana est dilatanda
festivitas; sicut et veteres patres nostri fecerunt, quartas decimas lunas occurentes, in alia dominica
transferatur.
Unde constat, dilectissimi, non amplius huius venerande festivitatis sollemnitas [extendi] fas
est quam usque in vicesimam primam lunae diem, rite observantes ebdomade dierum numerum, dum
solaris cursus a lunae cursu omnino discordat. Quoniam in sex quidem diebus creator omnium
Dominus aethereum firmamentum omnemque eius ornatus rutilantia, aequoris atque telluris gignentia
ac elementorum materiam et cunctorum reptilium animantia patravit et postremum limo hominem
finxit arvae et in septimo die requievit ab omni opere quod patrarat. His nempe septem diebus
a quarto decimo lunae die, quod est plenilunium – si dominica tamen occurrerit, quae est prima et
sancta dies, pro eo quod non oportet in ea ieiunare – intermissis, in alio dominico, quae est sancta
et prima dies vicesima prima luna, rationis ordo exigit christianis sanctum Pascha celebrandum.
Nam si in sabbato quarta decima luna advenerit, non est intermittenda subsequens dominica, quinta
decima videlicet lunae dies; venerantes eandem dominicani, quae est prima sabbatorum dies, in qua
lux iubente Deo in ipso mundi exordio prodiit, in qua et vera lux, salvator noster, ab inferis carne
resurrexit; nam si octo dies a quarta decima lunae die, quando ieiunium solvitur, intermittuntur, ut
in vicesinio secundo die lunae paschalis festivitas dilatetur, ergo iam non septimanam, id est ebdomadam,
sed ogdoadam, ut stolidi quique et vecordes profanizant, dicenda atque observanda est. Intuendum
quippe et illud ratio suadet, quod septem ebdomade et non octo intermittuntur a paschali
festivitate usque at sanctam Pentecosten, in qua paraclytum spiritum a patre redemptor noster, Dei
vivi filius, post gloriosam resurrectionem suam sanctis suis apostolis misit. Pro quo regia gradiemur
via et non declinabimus penitus per tortuosam et dumis ac tribulis repletam callem; pergant per
eam hi, qui cupiunt nova figmenta et scelerum monumenta conponere, ut merito spine et tribuli
generentur eis. Iam quidem dudum decessores et predecessores nostri, sancti pontifices, pro hac
questione simulque heresim illis partibus commonitorium atque adortationem dirigentes, congrua
capitula beati Cyrilli atque Theophili nec non et aliorum sanctorum patrum, quas denumerare
longum est, promulgantes docuerunt, quod vestrae dilectioni gnaras esse dubium non est. Pro quo
non silemus, carissimi, inpensius conmonere, ut a falsis fratribus caveatis et
in eo modo, quo sancta
nostra Romana ecclesia, caput omnium eclesiarum Dei, paschalem celebrat sollemnitatem, et vos
procul dubio caelebrare studeamini, ut, sicut pares nos christianorum fidei religio efficit, equales
nimirum in festivitatibus efficiat.

Torna all'inizio