Exercitus  et militum copia dicitur, et homo multis negotiis  
exercitus; sed superius quarti ordinis, hoc secundi est.  
 Exomides  sunt comici vestitus exertis humeris.  
 Exiles  et  ilia  a tenuitate inarum, quas Graeci in chartis  
ita appellant, videntur esse dicta.  
 Exilica causa,  quae adversus exulem agitur.  
 Exitium  antiqui ponebant pro exitu; nunc exitium pessimum  
exitum dicimus.  
 Exercirent,  sarcirent.  
 Exercitionem exerciti  dicebant antiqui exercitationem exercitati.  
Item exercitiorem, exercitissinmum, sicut ab exercitato  
exercitatiorem, exercitatissimum.  
 Exfusi  effusi, ut mersat pro mersat.  
 Effari  et  effata  a fando, quod ipsum ex Graeco os phato.  
 Equirria  ludi, quos Romulus Marti instituit per equorum  
cursum, qui in campo Martio exercebantur.  
 Equirria  iusiurandum per Quirinum.  
 Equestre aes,  quod equiti dabatur.  
 Equitare  antiqui dicebant equum publicum merere.  
 Equus  Marti immolabatur, quod per eius effigiem Troiani  
capti sunt, vel quod eo genere animalis Mars delectari putaretur.  
 Equo  vehi flamini Diali non licebat, ne, si longius digrederetur,  
sacra neglegerentur.  
 Exinfulabat  exer[c]ebat: infulas enim sacerdotum filamenta  
vocabant. 
  |  
  |