Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod inconvenienter multiplicetur credere, secundum quod
est actus fidei. Unius enim habitus unus est actus, ex quo habitus per actus
discernuntur. Sed fides est unus habitus. Ergo tantum unus actus debet assignari.
2. Praeterea, de eo quod demonstratur, non est fides, sed scientia: quia quod
demonstratur, non est non apparens. Sed Deum esse, demonstrative probatur
etiam a philosophis. Ergo actus fidei non est credere Deum esse.
3. Praeterea, in actu fidei discernitur fidelis ab infideli. Sed nullus est ita infidelis
quin credat quod Deus non loquitur nisi verum. Ergo credere vera esse
quae Deus loquitur, non est actus fidei; sed magis credere vera esse quae nuntius
Dei loquitur: et sic credere homini magis est actus fidei quam credere Deo.
4. Praeterea, fides et caritas sunt virtutes distinctae. Sed amare Deum est actus
caritatis. Ergo credendo amare non est actus fidei.
5. Praeterea, per hoc quod homo Deum amat, in eum tendit et adhaeret ei, et
membris eius incorporatur. Ergo videtur quod superflue ponatur ista verborum
inculcatio.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod actus fidei habeat minorem certitudinem quam actus
scientiae. Quia, ut dicit Hugo de Santo Victore, fides est certitudo
de absentibus, infra scientiam, et supra opinionem. Ergo sicut fides est certior
quam opinio, ita est minus certa quam scientia.
2. Praeterea, certius est quod est dubitationi impermixtius, sicut albius est quod
est nigro impermixtius. Sed ea quae sunt scita, nullo modo possunt habere
dubitationem; ea autem quae sunt credita, possunt habere aliquem motum dubitationis
salva fide. Ergo fides non habet tantam certitudinem sicut scientia.
3. Praeterea, omnis certitudo nostrae cognitionis procedit ex visione sensus, vel
ex visione intellectus. Sed fides est de his quae non videntur a sensu neque
intellectu. Ergo fides non habet aliquam certitudinem, ut videtur.
SED CONTRA, Augustinus dicit, quod nihil est certius homini
sua fide.
Praeterea, quanto ratio quae facit fidem, firmior est, tanto fides est certior. Sed
scientiam facit ratio humana, quae in infinitum deficit a ratione divina, quae
fidem facit. Ergo fides est multo certior quam scientia.
|
|