recto regime, quod bonus civis sit bonus homo; et qui
bene subiicitur regi, sit bonus vir. Si enim rex non intenderet
quod sibi subiecti essent boni et virtuosi, iam non
esset rex, sed tyrannus si ergo quilibet civis debet intendere
ut sit bonus et virtuosus, eo quof virtutes sunt maxima
bona, cum summa diligentia studere debet, ut regi
obediatur, et ne praevaricentur leges et praecepta eius: omnibus
enim tam nobilibus quae ignobilibus necessaria est
obedientia regia, et observantia legum. Imo tanto magis
est hoc expediens nobilibus quam ignobilibus, quanto decentius
est eos esse bonos, et virtuosos. Secunda via ad investigandum
hoc idem, sumitur ex eo quod ex obedientia
regis, et ex observantia legum oritur salus regni, et civitatis.
Credunt enim aliqui, quod observare leges, et obedire
regi, sit quaedam servitus. Sed secundum Philosoph.
5. Politic. hoc non est servitus, se libertas. Ignorant enim
quid est libertas, dicentes observare leges et obedire regibus,
esse servitutem. Cum enim bestiae sint naturae servilis,
quanto quis magis accedit ad naturam bestialem,
tanto est magis naturaliter servus. Esse quidem sceleratum
et affectatorem belli, et turbatorem pacis, velle viver
sine freno et sine lege, secundum sententiam Philosophi,
et secundum dictum Homeri, est esse magis bestiam,
quam hominem. Quare non observantes leges, nolentes
obedire regibus et superioribus, sunt magis bestiae quam
homines: et per consequens sunt magis servi, quam liberi.
Salvatur itaque salus regni et civitatis, si habitatores regni
efficiuntur liberi, si obediant regibus, et observent leges.
Quanta autem salus surgat in regno ex obedientia regis,
sufficienter ostenditur, sim considerentur verba Philosophi
4. Polit. qui comparat regem ad regnum, sicut animam
ad corpus. Nam sicut anima corpus regit et conservat, sic
rex regit et conservat regnum: et sicut anima est salus et
vita corporis, sic rex si recte principetur est salus et vita
regni. Quare sicut pesssimum est corpori delinquere animam,
|
|