tamdiu corpus eius pia severitate perdomuit, donec eius mentem
ad salutis statum Deo medente reduxit.
XIIII. Sergius igitur tandem sanę mentis recepto
consilio, quicquid prius retrograda voluntate deliquit multipliciter
postmodum rectis sanctę conversationis gressibus
emendavit. Habebat denique inter cętera consuetudinem ante
quandam Salvatoris imaginem frequenter adsistere ibique peculiarius
orans uberibus lacrimis et multa se cordis contritione
mactare. Quadam igitur die, dum ibi attentius in oratione persisteret,
nova res et nostris temporibus inaudita, repente sibi, nescio
qua specie, Spiritus sanctus apparuit. Qui protinus a Sergio
quis esset interrogatus, manifeste quia ipse esset Spiritus
sanctus asseruit, et subito quasi pertransiens ab oculis se aspicientis
evasit. Statim ille in extasin raptus atque eius quem
viderat igne succensus cępit in claustrum monasterii post eum
velociter currere fratresque qui illic aderant, magno fervoris impetu,
quo Spiritus sanctus abisset interrogare. Illis autem, in insaniam
eum cecidisse putantibus atque illum dure corripientibus, asserebat
Sergius se Spiritum sanctum absque ulla dubietate vidisse et ante
suum conspectum visibiliter pertransisse. Qui statim languore
correptus lecto decubuit et intra paucos dies felici consumatione
vitam finivit. Hinc sane probatur quod divina voce ad Moysen
|
1
5
10
15
20
|