Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

139


tria verba conscripsit: "Numeravit, appendit et divisit". per
hec tria verba instruuntur iudices et rectores qualiter se debeant habere
si volunt iustum iudicium iudicare. debent enim reorum et malefactorum
culpas dinumerare, idest numeratim inquirere ut nulla
pertranseat indiscussa. postmodum debent culpas numeratas,
idest numeratim quesitas, in statera sui iudicij ponderare
ut sciant que culpe sint leves, que mediocres et que graves. tandem
debent dividere, idest divisim punire. non enim debent omnes
culpas punire equaliter, sed leves debent punire leviter, mediocres
mediocriter et graves graviter. multi tamen sunt, qui quantumcumque
secundum veritatem iustitie puniantur et condempnentur,
ista tamen veritas iustitie est eis nimium odiosa. quia,
sicut dicit Tullius, obsequium amicos, veritas vero odium parit.
ita enim est de veritate sicut de luce et de sapore
et de odore. lux enim est odiosa oculis lippis, sapor dulcis
videtur amarus palato non sano atque insipido, odor est serpentibus
odiosus. lippi sunt superbi; superbia enim est quedam

Torna all'inizio