Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 172


57


Lanfrancus indignus antistes abbati Turstino salutem.

Consilium meum tibi breuiter intimandum rogasti, et ego illud
tibi paucis intimare curaui. Roga Deum ut meminerit tui et misereatur
tibi, et hoc instanter tam per te quam per amicos tuos; nos
uero hoc agimus in quantum possumus. Domino nostro regi offer
rectitudinem per amicos et per fideles internuntios. Si spreuerit,
noli multum inde esse tristis neque sollicitus. Visitabit enim
Deus plebem suam cum expedire decreuerit.
Misericordia Dei tecum sit.

58


Lanfrancus indignus antistes uenerabili abbati G. salutem et
benedictionem.

Gratias quantas possum paternitati uestrae ago, quod presentes et
absentes nobis et de nobis bona dicitis, meliora optatis, utrumque
uerbis et litteris confirmatis. Et reuera sciatis me eandem circa uos

Torna all'inizio