Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 35

Liber I


mathematicorumque proprium est. Utrunque autem hoc genus si inter se coniungatur, parit ex sese genus tertium, quod probabile et necessarium nuncupatur, quale est: "Si dies est, lux est"; item: "Si currit, movetur". Utrunque enim et apud omnes probatur et si esse necessarium est. Quod quidem genus ut est ex genere utroque compositum, ita etiam omnibus, quas memoravi, disciplinis convenit et commune est. Ac de argumentorum quidem generibus satis. Nunc de eorum formis pauca dicamus.
De formis argumentorum.
Cap. XV
Argumentorum formae duae praecipue sunt, inductio, quae a Graecis gr-epagoge: et ratiocinatio, quae gr-sullogismos ab illis appellatur: a quibus aliae duae ducunt originem: exemplum, quod Graece gr-paradeigma dicitur: et gr-entzumema quod Quintilianus commentum sive commentationem interpretatur: quibus omnibus non oratio modo, verunetiam epistola et omne scripti genus frequentissime utitur. Non inconveniens mihi videtur, ut de his singillatim, quam brevissime possumus, praecipiamus, ab inductione potissimum incipientes.
De inductione et exemplo.
Cap. XVI

Torna all'inizio