concipiens et conceptus. Pereunt Gallici
gladiis impiorum, et omnes, quos non fugae
juvit remedium, quoscumque discurrentes lictores
per terram ad Gallicorum excidia deputati,
poterant invenire, infandae mortis crudelis
poena dijudicat. Nullus aggredienti lictori manu
restitit ultrice, nullus gladium exerit ut excutiat
percussorem; sed, panormitano viso satellite, mortem
patienter expectat, credens, quod manu perit
impii, tamquam cruce signatus, statim ingredi
gloriam salvatorum. Irruunt ergo in Gallicos
tamquam in parietem inclinatam et impulsam
maceriem, quos capere possunt interficiunt universos,
sicque pereunt.
Et, si aliquando inveniantur aliqui latitantes,
gladios proprios evaginant, et porrigunt eos persequutoribus
homicidis, ut non alieno, sed proprio
gladio pereant et occumbant; ac, ut unusquisque
mortem praeveniat sotii, et celerius alter
altero moriatur, porrigendo gladium, prompte
dicit: "Interficite me, interficite me". Verum
sub unius criptae latibulo quidam dum latitant
servientes, unus ex eis tamen, assumens vigorem
in animo, evaginat gladium contra eos, qui
secretum criptae gladiis rimabantur extractis, et
affectans aliquem de inimicis commori cum ipso,
ut vindicata morte manu propria postmodum moriatur,
clamore alto reddit vicem; aggreditur
occurrentes criptae glomeratos, ad vada cujus
gladio tres fuerunt eo subsequenter moriente praemortui,
reliquos vero sine resistentia persequentium
consternit impietas, et in poculo crudelitatis
absorbet.
CAP. VI
Per totam Siciliam tumultus divulgatur.
Divulgata igitur per totam vallem Mazzariae
Panormitanorum rebellionem, et quod tam immaniter
pertractaverunt Gallicos, inebriatur, et eodem
errore malitiae excecatur. Eriguntur in terris
populares rectores, et capitanei fiunt in plebibus
ad Gallicos persequendos, fitque tanta Gallicorum
persecutio, tanta strages, quod quicumque
poterat interficere Gallicum, reputabat se
Deo magnum obsequium praestitisse. Illi potissime
de castro Corillioni, facto capitaneo domino
Bonifatio milite de castro eodem, quo duce
postea forsitan terna milia incolarum sic anxie,
sic avide praequirere gentem gallicam inceperunt,
ac si patres, fratres, aut eorum filios quilibet
Gallicus perimisset. Pergunt ad quoddam
castrum, in quo justitiarius regius cum quibusdam
Gallicis familiaribus se, sicut poterat, receptarat:
et tam justiciarium, quam totam familiam,
proh dolor, sine misericordia trucidant.
Accedunt etiam eodem anxietatis durante furore
|
|