Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 82


Ut mihi succurras, Euterpe, carmine curras
daque tuo vati taedia nulla pati.
Crimine se foedat, qui quod sapit utile celat;
invidia livet, qui recitanda silet:
nota magis fari volo quam livore notari,
ut per me pateat quod populis placeat.
Percipiat tellus risum, quem movit asellus,
quatenus edoceat quod iuvet aut noceat!
Bestia plena dolis se texit pelle leonis,
ne quid tale gerat, quod sua terga premat.
Pellem pelle tegit; sibi tegmina fraudis adegit:
ut devitet onus, fingitur iste dolus.
Sic pellem pelli sensus coniunxit aselli,
ut videatur ero verus adesse leo.
Metra ferunt vatum: nihil est ad cuncta beatum:
dum salit atque furit, fraus adaperta fuit.
Pelle superiecta pars extat non bene tecta,
per quam mox patuit tempore quod latuit.
Taliter indutus pavor est per pascua bubus
et noviter fetas terret asellus equas.
Terror equis, mannis, asinis, vervecibus, agnis;
pingues et macras terret ubique capras.

1



5




10




15




20

Torna all'inizio