Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 81


et verba puerilia gaudebunt addiscentes ipsum, vt facilis
ipsis reddetur eius agnitio, propter dulcedinem verborum ac
sermonum delectationem figurarumque et imaginum intuitionem
que in ipso sunt, ex memoratione ferarum et bestiarum
atque volatilium et ceterorum sermonum delectabilium,
vsque ad tempus quo creuerit puer et eius intellectus
vigorabitur; qui recordabitur omnium illarum parabolarum,
quas in tempore suo didicerat iuuentutis et eas non intelligebat,
et reducens omnia illa ad sui mentem, inueniet
ipsa omnia, doctrinam et [i]deam sapientie. Et erit hoc quod
reposuit in suo corde melius thesauro auri et argenti, propter
quod non deficiet ei bonum diebus vite sue. Et cum
creuerit puer et inuenerit ea que sibi reliquit pater suus, gaudebit
nimis et conseruabit ea diligenter. Sic se habet sapientia.
Necesse quippe est multiplicare verba sapientum,
quando eorum sapientia multiplicatur. Nam pre multitudine
sapientie adaptant ei plures vices, et exponunt ipsam omnibus
modis quibus possunt, et faciunt ei imaginationes, vt
educant quicquid latet sapientie in cordibus suis.
Nunc autem quicunque studet in hoc libro, considerare
debet ad quid factus sit. Quicunque enim nescit propter quid
est, nec in ipso procedet modo debito, nec intelliget ea que in
ipso attenderunt sapientes, est tanquam claudus et cecus ambulans
in tenebris per loca montium et vallium. Et primum
quicquid conuenit studenti in hoc libro et qui cupit sua
verba intelligere in eis, procedat secundum modum antiquorum
virorum sapientum et incipiat cum diligenti lectura, vt
intelligat quid legat, et non sit eius desiderium ad finem
libri deuenire et eius principium ignorare. Quicunque enim
cupit perficere quod legit, ipso illud non intelligente, non
proficit ei sua lectura, nec ex ea suscipit mercedem, nec de
sua lectura aliquid adipiscitur. Et quicunque pertractat affligere
animam suam in fatuitate et facit eam vanescere a verbis

Torna all'inizio