Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 511

Tomus I


dispensante] optata salus et sperata
hostium victoria subsequuntur.
Cap. LXXV.
Regratiatur civitati, quod suum familiarem in
Potestatem eligentes multipliciter honorarunt.
Pura fides et experta devotio, quibus inter
alios Imperii Romani fideles clarius in
conspectu nostrae Celsitudinis praefulgetis,
argumentum nobis firmae fiduciae praebuerunt,
ut in omnibus quae decus Excellentiae
nostrae respiciunt [vos securissime requirentes]
de vobis amodo firmius et fiducialius confidamus.
Latere namque conscientiam nostram,
vel a tenacitate memoriae nostrae nullatenus cecidisse
credatis, qualiter vos prae caeteris Arelatensibus
regni fidelibus, H. de Ravello,
seneschallum nostrum et ipsius regni vicarium,
ob honorem culminis nostri gratius et honorabilius
pertractastis, exhibentes vos eidem in
omni sinceritate devotos, quae grata nobis extitit
et Imperio fructuosa. Nec nos praeteriit,
quod T. de etc. militem Papiensem, et nobis
tam probabili praesumptione fidelem, rectorem
vestrum anni praeteriri, de nostra familia provide
recepistis. Ex quibus omnibus laudabiliter
informati, quod vos inseparabiliter voluistis
nobis glutino devotionis et fidei glutinari,
ad vos oculum providentiae nostrae versa vice
dirigimus, de prospero statu vestro, nec non et

Torna all'inizio