Si fontis nomen cupias audire potentis
(dum tibi, Musa, refert vatis, remorare, canentis)
Vaginus antiquis dictus fuit inde colonis,
quod genibus vadit scalis per concava pronis.
Fors que sit facies queras quoque nosse domorum,
vel qua materie sint aurea tecta meorum;
sed ne manca voces ulla mea carmina parte,
hoc etiam nostra dabitur tibi munus ab arte.
Optima queque domus, multo fundata labore,
pauperis et ditis simili decorata nitore.
Saxea materies e Montis viscere secta
circuit omne latus decoratque micantia tecta.
Rara, sed hoc certe, fugit aera turris in urbe,
rara quod eius habent inter se prelia turbe;
namque ligat stabili nodo pax aurea cives:
pace manet pauper, pacis quoque federe dives.
Non alias tante leges aut civica jura
aut decus aut pietas viget aut concordia pura.
Tradita cura viris sanctis est hec duodenis,
qui populi jussis urbis moderantur habenis;
hi sanctas leges scrutantes nocte dieque
dispensant equo cunctis moderamine queque.
Annuus his honor est, quia mens humana tumore
tollitur, assiduo cum sublimatur honore.
Tela, manus, clipeos, arcus ensesque rigentes,
cassidas et triplices toracas equosque frementes
hostibus opponunt adversis absque timore,
viribus audaces solitis animique vigore.
Nam pueri discunt simul arma sitimque famemque
ferre, simul solis gravidos estus hiememque:
non igitur mirum si nesciat ille timere
qui, puer, ista tulit, poterat cum jure pavere.
|
260
265
270
275
280
285
290
|