Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 280


viri esset humilis non ornans se propter vanam gloriam,
posset delinquere in ornatum, si non esset moderata, et
ultra quam suus status requireret, appeteret ornamenta.
Tertio decet foemina circa ornatum corporis esse simplices,
ut non nimia solicitudine ornamenta requirant. Nam
et si foemina non propter vanam gloriam se ornaret, nec
ultra suum statum ornamenta appeteret: posset delinquere,
si nimis esset solicita circa ipsa. His ergo tribus modis contingit
delinquere circa superfluitamen ornamentorum.
Sed duobus modis (ut communiter ponitur) contingit delinquere
circa defectum. Primo si hoc fiat ex pigritia et
negligentia. Nam aliquae adeo sunt pigrae, quod ex sola negligentia
omittunt solicitari circa debita indumenta. Secundo
in talibus delinquitur, si ex ipso defectu quaeratur
laus et gloria. Contingit enim aliquando aliquem efferri
et superbiri ex ipsa miseria, quam sustinet. Nam sicut in
ipsis claudis, et in infirmis existentibus apud ianuas ecclesiarum,
ut in plurimum accidit quod infirmior magis gloriatur,
quia credit quod in eum plures aspiciant, et sperat se
plures eleemosynas accepturum: sic aliquando qui vilior est
in habitum, magis superbus efficitur, si credat ex hoc ab hominibus
commendari. Delinquunt igitur mulieres, si ex vilitate
habitus, et ex defectu vestrum gloriam quaerant.
unde Philos. 4. Ethicor. vituperat Laconios, qui infra suum
statum vestimenta quaerentes ex hoc in elationem et iactantiam
movebantur. Hoc ergo modo regendae sunt coniuges
quantum ad ornatum corporis, ut circa illa sex quae
tetigimus, diligenter instruantur et moveantur. Primo ergo
movendae sunt, ne sint sophisticae, quaerentes fucum et
sigmentum. Secundo, ut sint humiles, ne propter vanam gloriam
nimium se ornent. Tertio, ut sint moderatae, ne ultra
eorum statum vestimenta requirant. Quarto,ut sint
simplices, ne circa ornamenta nimia solicitudine vexentur.
Quinto, ne sint negligentes, ne totaliter infra eorum
statum propter pigritiam deficiant erga ornamentum corporis.

Torna all'inizio