occidere. Hanc insaniam nobilis Landulfus vitavit, et descendens secretarium ecclesie, ad
domesticam suam ecclesiam, que sancti Johannis ad Quatuor faties dicitur, pervenit Armanus
autem ille in tanta perturbatione in ecclesia sancti Ambrosii ait populo sibi congregato:
Vobis fiet, prout proverbium dicit: "Populo stulto episcopus lurdus"Hoc dicto, statim ellegit
sibi et illis in archiepiscopum Anselmum de Buis, hominem simplicem, et canonice
Sancti Laurentii prepositum. Hic vero, ut [se] sensit ellectum a Brisiensi illo Armano et
populo impetuoso conlaudatum, illico cathedram archiepiscopatus ascendit et sedit. Et deficientibus
sibi sufraganeis episcopis, omnes ecclesiasticos ordines usque ad presbiteratum,
ordinationem quoque episcopatus ab extraneis episcopis suscepit. Virge quoque pastorali
per munus Comitissae Matildis adhesit; stollam autem, per legatum domini Urbani pape
sibi delatam, induit. Deinde homo iste, effectus prudens, neglexit Obertum agnomine Baltricum,
qui propter investituram Brisiensis episcopatus, quam a rege suo Henrico susceperat,
Armano repugnabat; et Armanum, qui se in archiepiscopum elegit, in episcopum Brisiensem
ordinavit. Hoc quidem providentia archiepiscopum antecedentium sibi, videlicet Anselmi
de Raude et Arnulfi de Porta Orientali, facere vitavit.
3. Cono quoque rex, qui, dum pater eius Henricus viveret, per contractationem
Matildis comitisse et officium hujus Anselmi de Rode fuit coronatus Modoetie et in ecclesia
sancti Ambrosii regali more, ad horum pontificum, scilicet Anselmi de Buis et Armani Brisiensis,
ordinationem non respexit. Sed regnans in loco, qui Burgus Sancti Domnini dicitur,
vidit presbiterum Liprandum, propter pattariam naso et auribus troncatum, euntem ad Urbanum
pontificem Romanum. Cui presbitero rex ipse cum devotione inquit: ?Cum sis magister
patarinorum, quid sentis de pontificibus et sacerdotibus regia iura possidentibus et regi nulla
alimenta prestantibus??. Et presbiter ipse absque ullo rancore in beneplacito Dei et ipsius
regi respondit. Verumtamen altera die faciens iter suum cum presbitero Arnaldo magistro
scolarum Mediolanensi, et Siro sacerdote ecclesie sancte Marie Podoni, captus est ab hominibus
Parmensis episcopi, qui dicebatur digerens penam, ad locum qui dicitur....; ibique
per aliquot dies retentus et expoliatus, inde Mediolanum rediit. Rex vero ipse, prout audivi,
a raptoribus illis emendam et mulum ipsius presbiteri suscepit. Et mox in Tusciam adire
|
1
5
10
15
20
25
|