Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 614


Salis etiam multitudo multum est expediens munitioni
obsessae eo quod ad multa sit utilis. Secundo in
muniendo castrum vel civitatem aliquam obsidendam,
quantum ad victum non solum attendendum est, ut magna
copia victualium deferatur ad munitionem obsessam,
sed etiam ut victualia delata per temperatos erogatores
per familias dispensetur. Unde (si fieri posset) si civitas
obsessa esset magna, et non posset aliunde recuperare
victum, in qualibet contrata civitatis victualia reduci debent
ad horrea publica, et parte, et temperate per viros
providos dispensare. quod si munitio obsessa modici esset
ambitus, hoc efficere non est difficile quasi enim nihil
prodest multa praeparatio victualium, nisi parce, et cum
temperamento dispensetur. Tertio est in talibus attendendum,
ut personae debiles, et inutiles, non valentes proficere
ad defensionem munitionis obsessae, si commode
fieri potest, sunt ad partes alias transmittendae: tales enim
consumunt, et comedunt, quae deberent bellatoribus erogari.
Rursus si timeatur de inopia victualium, bestiae quae
sunt in munitione obsessa, a quibus obsessi possunt commode
abstinere, sunt occidendae, et comedendae, vel saliendae,
si esui aptae sunt: immo in tali casu comedenda sunt
multa, quae ad esum vetat communis usus. Viso quomodo
munitio obsessa vitat, ne capiatur fame: *** patere
potest qualiter se debeant habere obsessi ne devincantur per statim.
Nam antequam aliqui eos obsideant, providere debent quod
ad talem munitionem pergant, in qua sit aquarum copia: quod
si vero ibi non sint fontes, fodiendi sunt putet: quod si etiam
locus sit siccus, ut ibi nec putet fieri possint: fiendae sunt cisternae,
ut caelestium aquarum superabundantia suppleat aliarum
aquarum defectum. quod si munitio obsessa sit citea mare,
et non possit habere aquam nisi santam, eo quod dulcem aquam
habeat ***, ad quam capiendam prohibent obsidentes:
tunc mediante caera poterit dulcificari. Nam
secundum philosophum in Meteoris; Quicquid ex aqua

Torna all'inizio