dum vituperandam scribit, si fuerit opulenta, illam in sordido
questus genere ponens. Sed quod aliquando vituperari potest
nunquam admiscebitur cum nobilitate, a cuius offitio longissime
is questus abest.
30 Opifices item artificesque omnes expertes illius erunt, cum
in eo exercitio versentur cui nulla est virtus adiuncta. Turpe quidem
omne genus eiusmodi hominum extimatur. Sed ne ex divitiis
quoque ulla nobilitas elicietur, sive eas nobis ipsi comparavimus,
sive accepimus relictas. Quibus enim artibus acquirantur
constat: sane raro cum virtute, cuius aliud manus est quam parandis
divitiis vacare. Relicte vero nihil nobis laudis afferunt, aliena
opera parte.
31 Auream beatus Hieronymus profert sententiam, divitem aut
iniquum esse aut iniqui heredem, neque hoc in te, Laurenti, existimes
dictum, cuius patri, viro optimo atque humanissimo, tum
prudentia atque industria, tum fortuna in comparandis opibus
favit. Nobilitare ergo nos minime possunt. At ne magistratus quidem,
dignitates, honores, Imperia: nam si his pernitiosi, scelesti,
nefarii, perditi, dementes, insani fungantur, procul aberunt ab
omni laude nobilitatis, que nulli vitio aut sceleri potest esse communis.
/.
32 Neque vero antiquam familiam et quamvis longam parentum
enumerationem, si iidem audaces, facinorosi et sceleribus
inquinati fuerint, conferre ad filiorum nobilitatem iudicamus, sed
eo dicentur a nobilitate remotiores, quo diuturnior fuerit parentum
scelus et turpitudo. Ab honestis autem atque antiquis maioribus
manantes ignavos, somnolentos ac reprobos parentumque
|
|