et in suo proprio servitio eos habere desiderat; unde et per semet ipsum cum exercitu
in eandem civitatem nostram, castello Felicitatis, properans, eosdem castellanos abstulit.
Et nequaquam credimus, benignissime fili et christianissime rex, quod pro predicti
Raginaldi ducis exaltatione mutationem fecisset vestra a Deo corroborata regalitas
una cum excellentissima filia nostra, regina, atque dulcissimis natis vestris
vel cunctum a Deo institutum Francorum exercitum, nisi pro sustentatione amatricis
vestre, sanctae Dei ecclęsiae, ut per vestro benigno certamine perenniter permanens
eniteat. Idcirco poscimus et nimis subplicando insistimus vestram a Deo illustratam
potentiam, ut ob amorem beati Petri apostoli nullo modo praenominatum Raginaldum
ibidem Tusciae partibus esse permittatis, sed neque illum ei agendum caedatis. Et
non vobis hoc durum pareat: dilectione, quam in invicem conpagati sumus, fiducialiter
hoc petendum deducimus et obtinere speramus, eo quod et sub Desiderii temporibus
iurgia et scandala frequenter seminando non omittebat.
Sed, excellentissime fili, ut nos post Deum in tuum fortissimum brachium una
cum universo nostro populo speramus et die noctuque pro vestrae sospitatis atque
victoriis concedendum divinam exoramus clementiam, ita dum omnibus causis sanctae
Dei ecclesiae disponere celeretis, ut sancta Dei ecclesia et nosmet ipsi tuis felicissimis
temporibus permaneamus, ut, sicut temporalia vobis largivit, et caelestia tribuat
possidenda.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.
Insignis preconii vestre a Deo fundatae regalis potentiae syllabas suscepimus et
Deo omnipotenti gratias egimus, qui nos certos reddidit de sospitate a Deo protecti
regni vestri, simul et de spiritale filia nostra, regina, dulcissima vestra coniuge,
proles etiam et pro cunctos episcopos, diversos sacerdotes, senatu et universo a Deo
conservato populo Francorum; cognitor enim scrutator corda et renum Deus noster,
quia et sincere sine qualibet occasione in vestra melliflua regalis potentiae permanemus
caritate. Et deprecamus Dei omnipotentis clementiam cum nostris episcopis,
sacerdotibus, clerum atque senatum et universum nostrum populum, ut vobis indesinenter
|
|