Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
factus pluribus susceptis fluminibus evadens inter Sochoth et
Salin sub Hermon et Cale oppida atque Bethesinuth accedit in
confinia Ierico, ubi suis aquis a Ioanne Baptista lavari dignatus
est Christus homo deus eque mundi Creator atque Redemptor,
ut ex hoc intelligeremus regenerationis lavacrum et eius imitantes
vestigia ab originali crimine lavaremur. Nec multum, et
in lacu Asfaltidis seu Mortuum mare colligitur.
YPACHARES fluvius est uno hostio, quanquam ex diversis
fontibus, cum Gerrho in Carcinite sinu in Scythia mari se
miscens.
HYPANIS Scythie fluvius est ex Gandi palude inter Auchetas
procedens, quam incole eius vocitant matrem Scytharum,
fluviorum princeps: qui diu qualis nascitur effluit. Tandem
apud Callipidas, quos circuit, miscetur illi fons modicus qui
Exampheus dicitur, qui eum adeo reddit amarum ut mirabile
videatur cum eo usque fuerit dulcissimus. Et sic amarus secundum
quosdam fertur in Pontum, secundum alios a Busesagore
lacu haud longe a Meotide suscipitur. Is quidem insignis
est Alexandri Macedonis termino. Moratus est enim iter
eius ut are ab eodem Alexandro eius in ripis posite testantur.
Preterea nascuntur ab eodem animalia quedam paulo muscis
maiora, quattuor pedes et pennas habentia ut satis quadrupedes
videantur et aves, quorum vita die una tantum terminatur,
ut mane infantes, meridie iuvenes, sero autem senes sint, et ob
senium, ut satis expertum dicunt, deficiunt, que incole hemeridiones
vocant.
IPARIS fluvius est, quem et Iectarim vocant, ex quo Camerinis
aqua inducta est.
IPATOS Syrie fluvius est, cui et Ipatos oppidum et Seleucia
atque Berithos civitates propinque.
IPERIS fluvius est Persarum navigabilis, et medio in sinu Persico
funditur.
IPSA Hispanie fluvius apud urbem Irecon currit, quem Herculis
fuisse gratum ferunt.
IPSOS fluvius est Colchorum grandis et in Phasim fluvium se
condens.
IRIS fluvius est Minoris Armenie Lycum suscipiens.
|
|