Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

311


sic in presentia illius lapidis ceteri lapides preciosi a suo fulgore
destituuntur. est vero vas illud factum ad instar chatini,
unde vulgariter dicitur quod fuit ille chatinus in quo Christus
cum suis discipulis in cena comedit, de quo dixit Christus: "Qui
intingit mecum manum in chatino, hic me tradet". utrum
autem hoc verum sit ignoramus; sed quoniam Deo nichil
est impossibile, ideo istud nec constanter asserimus nec
pertinaciter denegamus. qui igitur hoc voluerit credere non est
arguendus de levitate, et qui noluerit credere non est reprehendendus
de temeritate. sed forte aliqui obicient et dicent quod Christus
in omnibus factis suis semper exemplum exibuit maxime
humilitatis. in chatino autem smaragdino tam precioso
comedere non fuisset exemplum humilitatis prebere,
sed cuiusdam vanitatis exemplum dare. sed ad istam questionem
potest de facili responderi. certum est enim quod cibos communes
in chatino smaragdino comedere esset quedam vanitas sive
ponpa. sed agnum paschalem et sacramentalem, quem
Christus in cena cum discipulis suis comedit, talem inquam
agnum sacramentalem in chatino aureo sive smaragdino comedere
non fuisset pompa, sed devocio et reverencia magna.
ille enim agnus in igne assatus representabat Christum, qui
fuit agnus per innocentiam et assatus in cruce per acerrimam

Torna all'inizio