nostri maiores fama ac rebus bello gestis vel publicis certaminibus  
parta corona claruerunt, quartam eamque prestantissimam  
omnium scribit eorum quibus non aliena, sed sua virtus et animi  
magnitudo nobilitatem donarit, quos solos vult dignos esse, ut  
nobiles appellentur. Platonis hec divisio illam veram germanamque  
et suo robore nixam nobilitatem indicat, quam virtus  
producat. 
71    Est enim nobilitas quasi splendor quidam ex virtute progrediens,  
qui suos possessores illustrat ex quacumque conditione  
emergentes. Nam virtus maiorum, principatus, gloria certaminum  
et gestarum rerum illorum bona sunt, illos ornant et insignes reddunt,  
qui ea sibi suo labore, sua industria peperere. Nos vero laudem  
et nobilitatem meremur nostris meritis, non alienis, et iis  
actionibus que ex nostra prodeunt voluntate. Quid enim ad nos  
attinet que multis seculis ante nos nostro neque consilio neque  
opere acta sunt? Illa suis auctoribus lumen et gloriam prebuerunt,  
nobis ad imitandum patefecerunt viam, quam si sequemur tanquam  
parentum opibus suffulti minoris tamen nos extimari necesse  
est quam eos qui nullis maiorum subnixi vestigiis sibi ipsi ad  
iter virtutis et glorie auctores extiterunt. Quanto enim maioris  
habetur edificare domum quam habitare aut ornare edificatam,  
tanto prestabilius est atque excellentius ab se partam nobilitatem  
possidere quam servare ab aliis acceptam, cum alter suis viribus et  
lumine resplendeat, alter pre se ferat alienum. 
72    Quare soli virtuti palma nobilitatis tribuenda est. Atria vero  
maiorum imaginibus refercta, porticus signis ac tabulis ornate,  
magnifice ville, tempia constructa, varia domus ornamenta plus  
admirationis aspicientibus quam nobilitatis secum ferunt. Hunc
  |  
  |