taliter sunt castrametati, aliquandiu sub quiete
subsistunt. Rex Karolus inquietus omnino per
circuitum, sicut aper discurrendo continuo motu
frendens, nonnullos ad perpetuam rei memoriam
militari cingulo decoravit, ut singuli magis animarentur
ad bellum. Sed, dum sic terribilis discurrebat
per castra, clamore quasi continuo has
voces Gallicorum catervis per medium exercitum
emittebat: "Hic clarius apparebit, quales hic gallici
milites, et si in societate nostra est aliquis
bonus miles, qui militiae velit honorem". Sane
post primatibus exercitus congregatis juxta regis
tentorium in loco campi, ubi qui voluit potuit
interesse, iis, (eos rex Karolus verbis alloquitur).
"Scitis certissime, domini milites, quod de
loco isto in Franciam longos habet fuga protractus.
Ut pugnemus deliberato animo venimus.
Si, quod absit, hostibus succumbamus,
sine spe misericordiae moriemur. Fugae praesidium
nullum tutelae compendium nobis impenderet,
nullumque vitae patrocinium superesset.
Nam, etsi gentes, per quas venimus,
nos venientes huc honorabiliter tractaverint, et
reverenter impenderint nobis gratum multipliciter
obsequii famulatum, tamen, si redire fugiendo
compererint, statim eorum animi proculdubio
quadam contra nos consueta aemulatione
convertentur in pravitatem quaesitam,
et nos usque ad interitum persequentur. Resistamus
ergo viriliter, et pugnemus audacter,
ut vel omnes una hora concludat, vel speratum
triumphum ex hostibus consequamur. Tolerabilius
est enim mori, quam fugere. Fuga namque
multiplicis mortis, inter odientes maxime,
lethifera discrimina secum habet. Nos quidem
confidentius possumus dimicare, quam hostes.
Cum enim adversarii, quos anathematis et excommunicationis
sententia perculit, sub illius
nomine, scilicet Sathanae, cujus manibus per
sententiam sunt sedis apostolicae mancipati,
cum aeternae vitae desperatione confligant, nos
solum sub illius celebritate vocabuli, qui pro
nobis usque ad interitum pati voluit, et affligi,
cum spe, immo cum certitudine misericordiae,
ab ipsius vicario peccatorum omnium obtenta
venia, concertamus. Reddite igitur vos cautos,
sollicitos, et attentos, ut, cum ad pugnam,
quam non possumus evitare, veneritis, potius
equos, quam homines, offendatis, feriatis et
cum gladii cuspide, non cum acie, ita quod,
equis hostium vestris ictibus succumbentibus,
nostrorum peditum promta manus sessores equorum
taliter prostratos ad terram, et prae
armorum gravedine lentos liberius excipiat et
trucidet. Reguletur et aliter in primo conflictu
probitas vestra. Singuli milites singulos juxta
se pedites habeant, aut duo quilibet, si valeat,
etiamsi non possit habere alios, quam ribaldos.
Hos enim tum pro interficiendis equis hostium,
tum pro conterendis iis, qui excutientur ab
equis, experientia pugnae valde necessarios et
|
|