Salimbene de Adam: Cronica

Pag 219


De levitate cuiusdam archiepiscopi, que imitanda non est.
Nota quod in Pontificali Ravenne frequenter legi quod quidam
archiepiscopus Ravennás ad tantam devenerat senectutem,
quod verba puerilia loquebatur. Nam factus fuerat cum puero
puer. Cumque Magnus Karolus imperator venturus esset Ravennam
et cum eo pransurus, rogaverunt eum clerici sui ut, propter
honestatem ostendendam et bonum exemplum dandum, coram
magno imperatore a levitatibus abstineret. Quibus ipse dixit:
«Bene dicitis, filii, bene; et ego ita faciam». Cumque iuxta se
sederent ad mensam, tetigit familiariter archiepiscopus manu sua
scapulas Karoli dicens: «Pappa, pappa, domine imperator!».
Cum autem imperator quereret ab astantibus quid diceret, dixerunt
ei quod «pre nimia senectute modo puerili invitat ad comedendum».
Tunc imperator alacri vultu amplexatus est eum dicens:
«Ecce vere Israelita in quo dolus non est».
Non tale iuditium de Iohanne evangelista quidam habuit
adolescens, dum cum avicula luderet sicut puer. De quo sic
habetur:
Cum avis que perdix dicitur viva beato Iohanni a quodam oblata
fuisset, et ille eam quasi demulcendo tangeret et contrectaret, quidam
adolescens hoc videns ad coevos suos ridendo dixit: «Videte quomodo
ille senex cum avicula sicut puer ludit». Quod beatus Iohannes per spiritum
cognoscens, iuvenem ad se vocavit et, quid in manu teneret,
requisivit. Cui cum se arcum tenere diceret, ait: «Quid inde facis?».
Et iuvenis: «Aves inde ac bestias sagittamus». Cui apostolus: «Qualiter?».
Tunc iuvenis cepit tendere arcum et tensum in manu tenere.
Sed cum nichil ei apostolus diceret, iuvenis arcum distendit. Cui Iohannes:
«Quare, fili, arcum distendisti?». Cui iuvenis: «Quia, si diutius
tenderetur, ad iacienda iacula infirmior redderetur». Et apostolus ad
hec: «Sic et humana fragilitas ad contemplationem minus valida fieret,
si semper in suo rigore persistens fragilitati sue interdum condescendere
recusaret. Nam et aquila cunctis avibus celsius volat et solem clarius
conspicit, et tamen nature necessitate ad ima descendit. Sic et humanus
animus, cum se modicum a contemplatione retrahit, crebra innovatione
ardentius, ad celestia tendit».

Torna all'inizio