Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 84


Solutio
Respondeo dicendum, quod agere aliquid propter finem est dupliciter: vel propter
finem operis, vel propter finem operantis. Finis operis est hoc ad quod opus
ordinatum est ab agente, et hoc dicitur ratio operis; finis autem operantis est
quem principaliter operans intendit: unde finis operis potest esse in alio; sed
finis operantis semper est in ipso; sicut patet in aedificatore, qui lapides congregat
ad componendum eos, quod ista compositio, in qua consistit forma
domus, est finis operis; sed utilitas quae provenit ex hoc operanti, est finis ex
parte agentis. Cum autem omne opus divinum in finem quemdam ordinatum sit,
constat quod ex parte operis Deus propter finem agit. Sed quia finis operis semper
reducitur in finem operantis, ideo oportet quod etiam ex parte operantis,
finis actionis eius consideretur, qui est bonum ipsius in ipso. Sciendum est ergo,
quod agere hoc modo, est dupliciter: vel propter desiderium finis; vel propter
amorem finis: desiderium enim est rei non habitae; sed amor est rei quae habetur,
ut Augustinus dicit; et ideo omni
creaturae convenit agere propter desiderium finis, quia unicuique creaturae
acquiritur bonum ab alio quod ex se non habet; sed Deo competit agere propter
amorem finis, cuius bonitati nihil addi potest. Ipse enim bonitatem suam perfecte
amat, et ex hoc vult quod bonitas sua multiplicetur per modum qui possibilis
est, ex sui scilicet similitudine, ex quo provenit utilitas creaturae, inquantum
similitudinem divinae bonitatis recipit: et ideo dicitur in littera, quod Deus fecit
creaturam propter bonitatem suam, considerando finem operantis; et propter
utilitatem creaturae, considerando finem operis; et propter hoc etiam dicit
Augustinus, quod inquantum Deus est bonus,
sumus: et Dionysius dicit, quod divinus amor non dimisit eum
sine germine esse.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Avicennam, sicut est
duplex agens, quoddam quod agit per motum, sicut naturale; et quoddam quod
agit sine motu, dando esse; ita duplex est bonum: quoddam acquisitum per
motum, et hoc est tantum in rebus naturalibus; et quoddam acquisitum sine
motu in recipiendo influentiam agentis sine motu, et tale est bonum etiam in
rebus immobilibus.
Ad secundum dicendum, quod illud quod agit propter desiderium finis, habet
finem extra se, quo perficitur. Hoc autem non convenit Deo qui agit propter
amorem finis, quia ipsemet est sibi finis a se habitus et amatus: et ideo dicimus,
quod divina voluntas non est perfecta quodam alio, sed seipsa, quia ipsa voluntas
est bonitas.

Torna all'inizio