presentes iudicio canonum, domnum abbatem Cluniacensem
contra praefatum episcopum nihil sinistrum facere debere,
mutationes non amare, nouitates non curare, sed sicut antiquitus
fuerit ecclesiae ita eas desiderare, ne lux sua lucens coram hominibus
aliquo naeuo deturpetur. Sanctiorem episcopo suo uelle
uideri quodammodo iniuriam in episcopum..contra canones
agere est, contra canones autem agere a fide est exorbitare,
exorbitare autem a fide in Christum peccare est, quod quanta pena
plectendum sit tu ipse cognoscis. Cui ergo iustitiam fauere per
discussionem tuam declaratum fuerit, fraternitatem tuam monemus
et praecipimus ut ei firmiter adhaereas et ad obtinendum ius
suum ministerium debitae fraternitatis impendas.
|
|