VEL EXORDIUM
4 Quorundam relatione veridica nuper audivi, vos siquidem in tantam furoris audatiam devenisse, quod non solum in vestris negotiis aliquid unitatis et dilectionis vultis erogare vicissim, verum etiam si vos alicubi inveneritis, penas mortis acerbas vobis exhibere prefigitis. 5 Quod nimirum quam sit omni rationi contrarium, nisi diabolus, qui hominum corda caligat, vestras mentes obtenebraret, possetis mera veritate cognoscere.
EXORDIUM
6 Nimia sum turbatione commotus, quod constanter percepi vos videlicet, quod indignum facinus est, in tantam insaniam pervenisse, quod non solum in eadem domo cupitis unanimiter permanere, verum etiam diabolo suadente, et vestris mentibus inherente, si tempus et locum habere possitis, vos stultissime deoculare iurastis. 7 Quod siquidem quantum a iustitie tramite alienum esse veraciter comprobatur, omnibus qui Deum timent et colunt luce clarius esse videtur.
PETITIO
8 Prudentiam igitur vestram omnibus modis hortor, quatinus ad cor redeatis, et concordie unitatem, sine qua cognoscitur nullus esse salvandus, unanimiter affectetis, et sicut quondam facere consuevistis, alternatim vobis debitum honorem exhibeatis.
PETITIO
9 Inde est quod plurimum vos deprecor, quatinus quod dignum est de vestris mentibus communem amaritudinis fomitem deponentes ad pristine dilectionis concordiam redeatis. 10 Sicut enim evidenter vestra novit dilectio, hoc sapientis cuiusdam constat esse proverbium: Parve res concordie virtute ad altiora iugiter ascendere indubitanter videntur, discordie vitio que maxima fuerint semper in destructionem labuntur.
|
|