Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 75

Liber I


ad defunctos, ad parentes an ad posteros. Alius est locus per quem quid boni aut mali ex ea re sit eventurum, ostendimus, si hoc nobis vel aliis, sive concedatur sive negetur. Nam in utramque partem loci communes accipi possunt: quod miror esse a Cicerone, quum de his scriberet, praetermissum. Alius locus est per quem multos hoc exemplo vel ab ea re territum vel ad eam rem incitatum iri, sive illa bona, sive mala sit, demonstramus. Alius est per quem ostendimus caetera vel malefacta corrigi aut aboleri vel benefacta in memoriam redire posse, si hoc recte factum aut iudicatum fuerit. Si contra evenerit, malefacta superiora in memoriam reditura, anteacta bona omnia peritura. Quo loco, ut id quod volumus efficiamus, aliarum rerum comparatione uti poterimus. Alius locus est per quem ostendimus voluntariae rei, si mala sit, nullam satis dignam poenam; si sit bona, nullam mercedem vel laudem satis dignam reperiri posse. Alius locus est per quem ostendimus eius generis id factum esse, ut eius causa vel parvae res saepe crescant vel maxime dilabantur, ex quo item maxima bella vel oriantur vel extinguantur. Alius locus est quo factum in alterutram partem verbis exaggeramus hominesque ob id quam ocissime vel puniendum vel remunerandum adhortamur. Alius est, quum peccata

Torna all'inizio