Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 255

Liber III


Transgressio, quae gr-uperbaton dicitur, est quae verborum perturbat ordinem non solum sine obscuritate, sed etiam cum dignitate ad poeticum quendam numerum, qui non dedecet oratorem. Ea fit verbis nunc praepostero ordine collocatis, ut: "Magna cum laude tua dixisti"; nunc in partem aliam traiectis, ut: "Non veni ad te ob eum, quem ex patris morte cepi, dolorem".
Diminutio est, quum rem quampiam oratione attenuamus vel evitandae arrogantiae causa, ut: "Dedi operam, ut artem dicendi non in postremis tenerem"; vel invidiae fugiendae causa, ut: "Habeo patrimonium non tenuissimum". Superius vitavimus, ne diceremus: "Optime tenerem", quod arrogans esset; hic, ne amplissimum patrimonium appellaremus, quod invidiosum fuisset.
Superlatio, sive gr-uperbole, est oratio superans veritatem, augendi, minuendi vel gratia, ut, si concordiam retinebimus, magnitudinem imperii solis ortu et occasu metiemur. Fit et per similitudinem, ut: "Igneum aspectu ardorem aequabat"; et per comparationem, ut: "Dulcior melle ab ore eius fluebat oratio".
Intellectus, qui gr-noema dicitur, est, quum vel a toto pars intelligitur, ut si preciosas vestes ostentanti dicam: "Ostentas mihi divitias tuas". vel

Torna all'inizio