in se sui turpitudinem non agnoscit sed, cessante morbo suo, si
tunc alium ebrium videat, potest se cognoscere facilius qualis
tunc fuerit, sic excessum iracundie proprie videt et prospicit aliquis
melius in alio irato quam in se. Et velut extenuata macies
faciei, narium pallor, et oculorum contractio versus interius,
sunt signa mortis infirmi, sic et iam dicta, in ira, mortis sensus
seu discrecionis sunt signa. Et dixit: invenimus mulieres citius
quam viros irasci, et infirmos quam sanos, senesque quam
iuvenes; propter que perpendere valemus iram ex debilitate
anime pervenire. Et disputavit quidam cum servo, et dixit:
sileas, o fili servj! Qui respondit: ego minus valeo mei generis
causa, tu vero occasione tue anime debilis et infirme, minus etiam
vales. Et dixit quidam sapiens cuius nomen ignoramus: dicas
quod convenit, etiam si audias quod non decet. Et dixit alius: non
est aliquid quo doleat tantum amicus, quantum ostendere ut eum
non reputes inimicum. Et corripuit quendam dicens: taliter cum
hominibus converseris quod, quando morieris, lugeant, et, cum
absens ab eis fueris, ipsi presenciam tuam petant. Et plorabat quidam,
nato sibi filio; qui, cum quereretur ab eo qualiter hoc faceret,
respondit: quia hodie obiit puer iste. Et dixerunt cuidam alii:
quis est salvus ab odio hominum? Respondit: qui non prodest
nec obest eis, eo quod maleficientem boni odiunt, beneficientem
vero mali. Et dixit alter: forcius est quod consuetudo quam
quod natura requirit. Et pecierunt a quodam: quo anime decus
amittitur? Respondit: cum inquiritur ob lucra mundana. Et dixit:
|
|