emulis, consternatio invidis et Wallensibus sit exterminium sempiternum.
Etenim sicut die veneris XXII ianuarii proximo preteriti letabundus venit
rumor ad curiam, ille serpens antiquus, proditionis pater, rebellionis alumpnus,
iniquitatis filius, seditionis inventor, ingratitudinis fautor, periurii
reus et caput omnis malitie, quondam princeps Wallie Lewolinus penam
quam multis retroactis temporibus iuste meruerat, in campestri victus
agone, iam subiit, et, qui pridem absque capitis diminutione stare nescierat,
in improbum sensum datus et contra dominum suum, qui pie sibi
dudum vitam donaverat, rebellionis iterate calcaneum erigens superbus,
eliditur et volatilibus celi et bestiis terre fidelis militis mucronis officio,
christiane sepulture latibulo prorsus indignum, deiectum humo relinquitur
acephalum corpus eius ac eidem regi catholico, cuius gressus dirigit
Rex celestis, proditoris eiusdem caput nequissimum, in signum finalis
exterminii versipellium et proditorum Walensium, legatione victoriosa
fidelium presentatur. Vivat igitur, vivat, regnet, vincat et imperet rex
noster invictissimus Edwardus, vivant et dimicent generosi commilitones
eius et strenui bellatores, qui potenter auferentes obprobrium gentis
sue, hostem quasi domesticum, quo nulla pestis efficacior ad nocendum
existit, Anglice pacis emulum, turbatorem tranquillitatis et status pacifici
subversorem, victorioso certamine peremerunt. Mira siquidem licet
iusta res agitur, ut, sicut comuniter fertur, miles cui est cognomen extraneus,
sed qui domesticus est ex fide, extraneum re per infidelitatis errorem,
rebellem et proditorem capite puniverit Lewolinum.
|
|