Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 58


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Incarnatio includit in se unum illorum trium:
quia Incarnatio dicit unionem in persona Filii, cuius personalis proprietas est
generatio.
Ad secundum dicendum, quod assumere duo importat, scilicet actionem et terminum
unionis: dicitur enim assumere, quasi ad se sumere. Quidquid ergo
actionis importatur in hoc verbo, totum est commune tribus: verum enim est
dicere, quod tota Trinitas univit humanam naturam Filio in persona. Sed terminus
unionis est solum persona Filii, et non Patris: et ideo Filius carnem assumpsit,
et non Pater nec Spiritus Sanctus.
Ad tertium dicendum, quod de natura non dicitur Incarnatio secundum se, sed
ratione personae, secundum quod tota natura divina incarnata est in una persona
Filii; et ideo non oportet quod incarnari de tribus dicatur: hoc enim est
necessarium in illis quae dicuntur de natura ratione ipsius naturae, non de illis
quae dicuntur de natura ratione personae: et hoc propter identitatem essentiae
et personae; sicut essentia divina est persona Filii, non tamen persona Patris
est persona Filii.
Ad quartum dicendum, quod si esset unio in substantia vel natura, sequeretur
quod tres personae essent incarnatae, si una incarnaretur; nunc vero non est
unio facta in natura, ut scilicet ex divina et humana fiat unum: sed in persona,
ut sit una persona in humanitate et Divinitate subsistens: et ideo ratio non procedit,
ut ex praedictis patet.
Ad quintum dicendum, quod in unione quae est per gratiam adoptionis, consideratur
unio per operationem tantum, quia scilicet Deus aliquem effectum in
nobis operatur: et quia operatio est communis tribus, ideo oportet quod etiam
unio illa communis sit; quamvis secundum quod ille effectus appropriatur uni
personae vel alii, dicatur in mentem mitti Filius vel Spiritus Sanctus. Sed in hac
singulari unione Divinitatis ad humanitatem non tantum notatur ex parte Dei
operatio vel efficientia, sed etiam terminus, ut dictum est: et ideo non est simile.
ARTICULUS 2
Utrum magis fuerit conveniens Filium incarnari
vel Patrem vel Spiritum Sanctum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non magis fuit conveniens Filium incarnari quam Patrem vel
Spiritum Sanctum. Sicut enim in mysterio Incarnationis monstrata est sapientia
in decentia reconciliationis, ita etiam monstrata est potentia in hoc quod in

Torna all'inizio