Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 75


Per simplicem similitudinem.
Ad pastorem uel patrem uel consules conclusione
parum uariata.
Sicut filii patribus, oues pastoribus, ciues consulibus
subesse, sic patres amare, pastores gubernare, consules
defendere coguntur, ut utrobique nature et offici legibus
decenter obseruatis laude eximia dignum habeatur quia
ratione uiuatur.
Ergo, pastor egregie, me gubernare et regere uos non
pigeat, quatenus mea paruitas omni tempore uobis subesse
et seruire gestiat.
Similitudo ad contrarium.
Sicut perseueranti in culpa debetur iure uindicta, ita
resipiscentibus est uenia concedenda. nam ut res illa contra
se iracundiam excitare, sic hec in sua prorsus
dilectione solet concordiam prouocare.
Decet ergo te, fili karissime, conmissa penitenter
deflere, ut sicut promeruisti obstinatia penam sic cordis
conpunctione ueniam merearis habere.
Aliter.
Sicut iniqua uolentibus et iniusta querentibus nullus
est tribuendus affectus, sic equa obtantibus et iusta
poscentibus nulla est deroganda peticio.
Tue ergo peticioni honeste annuere libens properanter

Torna all'inizio