Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 245

libro VII


currit ergo movetur'. Aliter istud dicas: 'Ex cursu necessario sequitur motus', 'Cursum non potest relinquere motus'. Et ita de singulis speciebus coniunctionum poteris operari.
60. (1) DE COMMUTATIONE PREPOSITIONIS.
(2) Prepositionibus idem convenienter aptatur, ut si dicere velis: 'Ad urbem vado', id decentius ita dicas: 'Urbs quam videre desidero est itineris mei causa'. (3) Et si dixeris: 'Sum in domo', dicas magis egregie: 'Domum continet me presentem'. Et ita de singulis prepositionibus, si acute volueris contemplari, quia non venit ex facili res ista nec absque labore.
61. (1) DE COMMUTATIONE INTERIECTIONIS ET PRONOMINIS.
(2) Necnon interiectionem poteris commutare, ut si diceres: 'Heu michi', dicas verbo vel nomine istud idem: 'Doleo vehementer. Dolore consumor. Michi dolor est inenarrabilis'. Et ita de aliis interiectionibus est dicendum.
(3) Pronomina vero tot mutationes non habent sed sufficit ut per casus mutentur, ratione illorum quibus adiunguntur, (4) ut hac constructione posita: 'Ego lego', singulos casus pronominis

Torna all'inizio