et tempora, et dimidium temporis». Undecimus autem dictus est in  
Daniele, propter decem contemporaneos reges, qui erant pressuri  
in regno quarto; ab angelo autem, qui locutus est Iohanni, dictus 
est septimus, propter sex capita bestie que preceserunt. Quantum  
autem datur intelligi, Ecclesiam orientalem occupaturus est et civitatem  
sanctam calcaturus, propter illud quod scriptum est in Apocalipsi:  
«surge et metire templum dei, et altare, et adorantes in eo.  
Atrium vero, quod est foris templum, eiice foras, et ne metiaris 
illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt  
mensibus quadraginta duos». Hoc ad litteram intelligi puto de sancta  
civitate Ierusalem que hactenus Latinorum fuit, ibique occidendos  
arbitror duos prophetas, qui occidendi sunt. Quod postquam gesta  
erunt, et sancti, ut locus ipse velle videtur, excitabuntur a mortuis,  
surget rex alius ab occidente, secundum quod videtur dicere  
Daniel, designatus in cornu illo parvulo qui processit de hirco caprarum,  
hoc est, in Antiocho rege, cuius seva impugnatio tota erit  
contra occidentalem Ecclesiam, quomodo persecutio Antiochi regis,  
contra Iudeorum populum et urbem Ierusalem, directa est. Horum 
  |  
  |