mandatis. Abbas iter faciens Aprutium  
perrexit, ibique in possessionibus Ecclesiae  
aliquantisper moratus est. Quo spatio praefatus  
Wilielmus minister fraudis, et revera  
sacrilegus, cum videret Abbatem morari, et  
haberet in sua potestate terras Monasterii, retendit  
Alannum, et convocans omnes habitatores  
illius oppidi, dixit eis, quia in crastina  
die venturi essent inimici, qui depraedarentur  
terram Beati Clementis, dimitterent illa pascua,  
in quibus suas boves et oves solebant ducere,  
et ducerent eas secus fluenta Piscairae, ut facilior  
sibi cursus esset in mane, quando decreverat  
cum satellitibus Alannenses praedas agere.  
Illi parentes jussis nequissimi, coadunaverunt  
animalia infinitae multitudinis, et in loca illa  
ea duxerunt, in quibus praeceperat eis.  
Mane facto coadunata satellitim multitudine,  
armata militum turba, Wilielmus venit ad  
loca, et revera hostis nequissimus, qui deberet  
esse tutor fidelissimus, armenta boum, et  
greges ovium rapuit, et duxit secum, et ita  
dissipavit, quod nec unam caudam ex omnibus  
reddere voluerit. Advenit Abbas, et audito  
quod fecerat, doluit, et ut ememdaret  
semel, et secundo, et tertio rogans, vix paucos  
boves recuperare potuit. Vir autem Domini  
Oldrius non armis secularibus, sed Divinis  
armatus Sancto Clementi quod iniquus fecerat  
humili precatu innotuit, et ut de suis curam  
ageret exoravit. 
1128. 
Cujus precatus non contemsit Altissimus,  
immo antequam finiretur unus annus in eadem  
die anniversaria, quae est nono Calendas Septembris,  
in qua terram Ecclesiae inique fuerat  
depraedatus, Castellionis oppidum perdidit:  
Nam, sicut fertur, in ipsa nocte circa horam  
matutinae laudis duobus Fratribus in Capitulo  
quiescentibus per visionem apparuit Beatus Clemens,  
dicens: Surgite, notifico vobis quia noster  
hostis Wilielmus de Castellione traditus  
est in manus inimicorum suorum. Hodie abjicio 
eum de terra mea, ut amplius contra me  
non vivat ex ea, nec etiam volo, ut cum patribus  
suis circa me locum habeat sepulturae.  
Expergiscentibus vero Fratribus illis, et de  
tali visione mirantibus, antequam silentium  
solveretur factus est insultus in eum, et Wilielmus  
captus, et exheredatus fuit in anno ab  
Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo  
centesimo vigesimo octavo: nec postea  
quispiam de ejus genere ad dominationem hereditatis  
ejus potuit pervenire, Beato Clemente  
sibi vicem reddente, et Domino Jesu Christo  
praeordinante, qui numquam deserit praesumentes  
de se.  
1129. 
Igitur in anno Dominicae Incarnationis millesimo  
centesimo vigesimo nono, mortuo Papa  
Honorio, et Innocentio ultra montes pergente,  
et Anacleto in Apuljam veniente, Dux Rogerius,  
qui jam ceperat Trojam, et sere totam  
Apuliam, Rex est constitutus.  
1130. 
Qui sequenti anno, idest millesimo centesimo  
trigesimo ab Incarnatione Domini expugnavit  
et cepit Amalfiam.  
1131.¬ 
Deinde in sequenti anno Dominicae Incarnationis  
millesimo centesimo trigesimo primo,  
idem Rex expugnavit Barim, et Rex Lotharius  
Italiam ingressus est.
  |  
  |