et ideo ipsam splendidam faciebant, unde dicit Augustinus quod
Romani consules habebant rem publicam opulentissimam, domesticam
vero pauperrimam. nolebant enim Romani, in consulatibus
sublimati, magis inveniri divites in consulatu, quam ante consulatum
fuissent. unde reffert idem Augustinus in libro De
Civitate Dei quod quidam consul repulsus est a senatu ex eo
quod .X. pondera argenti plus inventus est habere, quam ante
consulatum habuisset. hanc autem magnanimitatem habuerunt
Romani, quod potius voluerunt ut res publica nobilitaretur
dominando hominibus habentibus aurum, quam quod
ipsi possiderent aurum. unde reffert Vegetius in libro De
re militari quod legati Epirotarum cum magno pondere
auri et argenti Romam venerunt ut sibi acquirerent libertatem, et
cum intrassent in sero ad Fabritium consulem Romanorum,
invenerunt ipsum m mensa rusticana cum vasis ligneis cenantem.
cumque sibi magna auri et argenti pondera obtulissent,
ille eis respondit: "Abite et aurum et argentum vestrum asportate,
quia Romani malunt dominari hominibus habentibus aurum,
|
|