Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 202


inimicam domestica: verbis enim, quod vos pergeretis dicere,
litteratis et multitudini ut fuissent incognitis suos adhortari
aut inimicos terrefacere voluisse extrema quaeque metuentem, cum
pristina regis prudentia parum quadrasset. [32] Latine ergo magnam
Fidenatum partem scivisse signanter scripsit Livius; non ut vulgaritatem
sermonis aliquam fuisse innueret, sed ut scituris Fidenates
fuisse Etruscos, et exauditam regis vocem intelligere nequivisse suspicaturis,
responderet.
[VII] [33] Duellii tui ratio parvi brevisque inter nos duelli momentum
est habitura, cum illud e vestigio dirimant infrascripta
Ciceronis in Oratore verba: « Quid vero licentius, quam quod
hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? Nam...
duellum bellum ... nominaverunt, cum superiores appellati essent
semper Duelli ». [34] Nullam inde, ut mihi videtur, coniecturam
facere licet aut bellum vulgare aut duellum fuisse litteratum, sed
licentiam in ea re multitudinis ostendit, de qua statim plurima
intulit eum habentia sensum, ut ornate nedum litteraliter dicere
si volumus, trito loquendi usu populo concedamus, scientiam,
ut de se ipso dicit, nobis reservemus. [35] De Gnei Carbonis
solutae orationis versu satis multa dixi: si qua vero videbuntur
reliqua, a nostris illa requires argumentationibus, quas Poggium Andreamque
mecum facturos intelligo. [36] Sed satis supraque in portu
vestro securus navigavi. Iam tandem vela in suprema mali parte diu
haerentia pandamus, et multorum, quos nulla collegii necessitudine
prohibitos acrius incumbere suspicor lato pelagi campo, fluctibus
exponamur. [37] Velim tamen cum certaturis mecum omnibus illud
fore imprimis mihi commune, ut litterata orationis latinitate, quam
Romanis omnibus femellis pariter cum viris unicam fuisse constanter
assevero, doctos longe multum indoctam multitudinem praestitisse
concedam; in quo autem quantumque differentes fuerint cum probavero,

Torna all'inizio