Papias: Ars Grammatica

Pag 9


8 Consonantium autem alie sunt semiuocales, alie mute. 9 Semiuocales
dicte quia semiuocem, id est non plenam, habeant. 10
Que sunt VI, id est l, m, n, r, s, x : nam f magis ostenditur muta,
cum loco mute ponatur, id est pro ph uel ph . 11 Harum semiuocalium
IV quoque sunt ancipites uel liquide : l, m, n, r, que post
mutas in eadem sillaba posite liquescunt, hoc est breuem antecedentem
dimittunt esse sillabam, ut "patris"; quod m etiam ante
n positum facit. 12 Mute uero dicte sunt non quod omnino uoce
careant, sed quod aliis comparate exiguam uocis partem habeant.
13 Que quibusdam IX uidentur: b, c, d, g, h, k, p, q, t ; sed
k et q tam in sono uocum quam in metro cum c eandem potestatem
continent. 14 H uero non habet uim littere, sed est nota
aspirationis; y autem et z Grecorum nominum causa asciuimus.
15 Vnde si uelimus cum ueritate contemplari, non plus quam
XVIII litteras in Latino habemus.

Torna all'inizio